BAPHLUM seu BAFIUM

BAPHLUM seu BAFIUM
BAPHLUM seu BAFIUM
locus in quo fucabatur vel tingebatur olim purpura. Ugutio; Bapbium, genus purpurae, unde Baphius vel Baphiarius, purpureus vel textor talis purpurae, vel venditor vel mercator huius purpurae, et invenitur simpliciter pra Mercatore, et hoc Baphium loeus, ubi talis purpura efficitur, vel ltexitur vel venditur. Seu taberna tinctotia ac officina infectorum, qui vestibus purpurâ et coccô tingendis operam dabant, l. 2. et 1. penult. Cod. de murileg. l. 11. et 1. ult. Cod. de vestibus olob. l. 11. quae excerpta est ex l. ult. Cod. Theodos. de murileg. A' verbo Βάπτω, tingo, intingo. Huiusmodi Baphia complura habebant et in Orientis et in Occidentis partibus Imperatores, quae sub dispositione Comitis Sacr. Largit. in Notit. Imper. collocantur. Praeponebantur autem Baphiis Procuratores, ut eadem docer Notitia; meminitque Eorum AEl. Lamprid. in Alexandro Severo, c. 40. Purpurae clarissimae ---- gravissimus exactor fuit: ita ut Alexandrina purpura hodieque dicatur, quae vulgo Probiana dicitur, ideirco quod Aurelius Probus Baphiis Praepositus, id genus muricis reperisset. Ex iisdem Dorotheus fuit Eunuchus, qui in civitate Tyri istiusmodi officinae prae sidebbat, inde antiochenus sacerdos ordinatus, ac tandem, imperante Iulianô Apostatâ, matryriô coronatus, ad diem 5. Iulii, quô tempore sericum purpurâ tingendum, non per aquam ferventem, quod modo fit, sed pectinis ac fusi opificiô extrahi
consuevisse, aiunt Macri Fratres in Hierolex. Pretiosissima vero purpura apud Phoenices tingebatur, quorum tincturam seu Βαφὴν Suidas oxon appellavit, ὄξος ἐπὶ τῶ φοινίκων. Vide supra in voce Acutum. Hinc Oxybapta in l. 6. quae res alien. non poss. etc. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Origo nempe vocis a Βαφὴ, i. e. tinctura, est, quod unum ex tribus quae Chemici Graeci in rebus tingendis regquiri sanxerunt. Sunt autem illa, ἡ Α᾿ραίωσις, quâ corpora rarefcienda, ut colorem recipiant et imbilbant; Βαφὴ, tinctura ipsa; et Κατοχὴ, coloris alligatio, pro quo alii ςτύψιν ponunt, sicut pro ἀραιώσει ἔισκρισιν. Quae tria multi diversis ζωμοῖς, h. e. iuribus seu tinctoriis decoctis consiciebaut, ut videl. unô iure praeparareut species ad reciprendum colorem, quod προβάφιον etiam dixerunt et ὑποςτυφὴν; alterô tingerent eos colore cupitô; tertiô colorem alligarent: quidam vero unâ decoctione expediebant. Atque hoc non in lapidum solum tinctura, sed et in purpura tingenda obtinebat; quae cum non iure decocti, sed frigidâ tantum aquâ, intingeretur, ψυκροβαφὴς dicta est: Cui opposita vellera Tyrios incoctarubores, apud Poetam etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1146. et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”